라틴어 문장 검색

Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 6:1)
Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 6:1)
Praeterea si iam perfecto corpore nobis inferri solitast animi vivata potestas tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, haud ita conveniebat uti cum corpore et una cum membris videatur in ipso sanguine cresse, sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:4)
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:1)
Sed octavo quoque anno intercalares octo affluebant dies ex singulis quibus vertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 12:3)
qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:4)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:5)
Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor Iam nulli tradenda viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:7)
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem, Eridanus fractas devolvit in aequora silvas Hesperiamque exhaurit aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:50)
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:34)
Exhausit totas quamvis delectus Athenae, Exiguae Phoebea tenent navalia puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:7)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
Tunc exhausta super multo sudore iuventus Extrahitur, duris silicum lassata metallis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:28)
rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato, Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION