라틴어 문장 검색

Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:13)
Non autem carnalis sed spiritalis inter vos debet esse dilectio;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:12)
Donet dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudini amatrices et bono odore Christi de bona conversatione fraglantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:1)
Si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:7)
Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:12)
sed redde etiam in hac re dilectionis vicem.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:18)
Colloquia vero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:8)
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem, Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:3)
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
(불가타 성경, 집회서, 7장39)
Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude
(불가타 성경, 스바니야서, 3장17)
Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장11)
2. Eructuavit incendium tue dilectionis verbum confidentie vehementis ad me, in quo consuluisti, carissime, utrum de passione in passionem possit anima transformari:
(단테 알리기에리, Epistolae 13:1)
2. Inmensa Dei dilectione restante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis gaudia mereremur. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:1)
Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:43)
Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum in illo potest habere iustitia;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION