라틴어 문장 검색

Ut ordo peragatur, ineamus etiam agonum retractatum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 3:2)
Olympia Iovi, quae sunt Romae Capitolina, item Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum varii agones.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:4)
Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:5)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:7)
Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 2:3)
Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, fabula siue nouum dedit his erroribus orbem, sit labor illius, tua dum facundia maior.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae25)
ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua non manu, promptior in civitate haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 129:2)
atque apio apud antiquos in agone erat species coronae de apio, sed in Nemeaeo agone, qui in honorem Archemori institutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 681)
nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit, - sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION