라틴어 문장 검색

Quirinum, quasi bellorum potentem, ab hasta quam Sabini curin vocant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:6)
Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:1)
Mos erat, inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:2)
Quem protinus urbes Albanae coluere, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:3)
— Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 11:3)
quippe primi regnaverunt Latini, deinde Albani, et inde Romani. Ideo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:5)
Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:7)
— At tu dictis, Albane, maneres.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:3)
nec more Sabino Excepit tristis convicia festa maritus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:25)
Gabios Veiosque Coramque Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae, Albanosque lares Laurentinosque penates Rus vacuum, quod non habitet, nisi nocte coacta, Invitus, questusque Numam iussisse, senator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:39)
Hic colat Albano Tritonida multus in auro Perque manus tantas plurima quercus eat;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, I2)
'Centum Coranus et ducenta Mancinus, Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus, Decies Sabinus alterumque Serranus;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII1)
Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION