라틴어 문장 검색

Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:2)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)
Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 4:3)
Si diutius aut jacet, aut alioqui jacere consuevit, admovere oportet naribus exstinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris esse odoris retuli, quod mulierem excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:1)
Alioquin vulnus interius ea victus ratio, eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 50:5)
quod alioqui inimicissimum vulneri est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 53:4)
alioquin res utrique succurri patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:2)
Alioquin vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 78:5)
Sed haec quidem alioquin memoria magni professoris, uti interponeremus, effecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 4:5)
Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:9)
Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:2)
languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi ignavi, nobis graves.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장6)
neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et facilis iuventa senilibus tum artibus uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장6)
ordo alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis Eudemi ac Lygdi patefactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장5)
qua occasione Caesar, validus alioqui spernendis honoribus et respondendum ratus iis quorum rumore arguebatur in ambitionem flexisse, huiusce modi orationem coepit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION