라틴어 문장 검색

obducti nequeunt exire vapores.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:257)
sic fluctibus auri expleri calor ille nequit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:81)
cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis, quae pro me mundoque gerit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:191)
quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 1:2)
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:1)
Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:1)
Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:1)
Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:1)
sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:4)
nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:4)
Cum tamen aliquatenus se confirmavit et veluti iuvenile robur accepit, neglegentiam sustinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 4:4)
Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 12:4)
Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus conivere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:4)
Nam nisi cortex cortici sic applicatur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:5)
Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION