라틴어 문장 검색

Verus amans alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:5)
Omnis consuevit amans in coamantis aspectu pallescere. XVI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:3)
In repentina coamantis visione cor contremescit amantis. XVII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:4)
Quilibet amantis actus in coamantis cogitatione finitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 25:7)
XXV. Verus amans nil bonum credit nisi quod cogitat coamanti placere. XXVI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 26:1)
Amans coamantis solatiis satiari non potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 26:4)
Modica praesumptio cogit amantem de coamante suspicari sinistra. XXIX.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 26:6)
Verus amans assidua sine intermissione coamantis imaginatione detinetur. XXXI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 26:8)
Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:2)
Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:4)
Taliter igitur praesentem lege libellum, non quasi per ipsum quaerens amantium tibi assumere vitam, sed ut eius doctrina refectus et mulierum edoctus ad amandum animos provocare a tali provocatione abstinendo praemium consequaris aeternum et maiori ex hoc apud Deum merearis munere gloriari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:5)
Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:3)
Nam etsi mundum universum lucretur amator, sui autem amoris detrimentum vel aliquod patiatur adversum, omnia tamen pro summa reputaret inopia, nihilque sibi credit [ad] egestatem posse nocere, donec suae voluntati bene concordaverit amor, omniaque timet amans agere vel narrare, unde quacunque ratione coamantis animus concitari posset ad iram vel qualibet occasione moveri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:6)
Est et alia satis ratio potens quae cuilibet obstat amanti, quia cunctis amor in vita poenam intolerabilem praestat hominibus et maiores in immensum poenas post mortem facit subire defunctos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:1)
O quam mirabile debet cunctis illud sapere bonum, quod viventibus poenam sine intermissione promittit et morientibus cruciatus minatur aeternos, illamque amantibus universis spondet hereditatem, quam in tenebris exterioribus sitam evangelica scriptura demonstrat, ubi scilicet fletus et stridor dentium erit!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION