라틴어 문장 검색

Sed non verus iudicatur amicus, qui amici utilitate neglecta propria tantum suis consiliis commoda quaerit, nec talis est amici sequenda voluntas, qui quaerit solummodo quae sua sunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:3)
Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:8)
Amator enim inopia multa detentus tanta rei familiaris et necessitatis instantis cogitatione quassatur, ut amoris non possit actibus inservire nec debita sibi incrementa praestare, et inde suos cuncti mores et vitam improbare nituntur, et omnibus contemptibilis et odiosus exsistit, et neminem cognoscit amicum, quia:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 1:3)
"Quum fueris felix, multos numerabis amicos, Tempora quum fuerint nubila, solus eris."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 2:1)
Praeterea violenter amor decrescere invenitur, si infidelis aliquis exsistat amico, vel si aliud firmiter ore fateatur et aliud retineat fraudulenter in corde conceptum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:12)
Sed si coamantem cognoveris se ultra solitum, ut eam non videas, absentare, eius non est firmum in veritate propositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:7)
et si perpenderit eum per suam deambulare viciniam, ad loca visionis more solito non accedat, sed ei se penitus absentare laboret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:9)
Quid enim tam necessarium tamve utile hominibus invenitur quam amicos habere securos?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:5)
Nam Cicerone testante non ignis neque aquae usus videtur in tantum hominibus necessarius quantum amicorum solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:6)
Nam si unus inter cunctos homines alicui reperitur amicus, super omni thesauro pretiosior invenitur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:7)
nihil enim in orbe tantum valet quod vero possit comparari amico.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:8)
Verus autem amicus in amici adversitatibus fidelior invenitur et efficitur in omni turbatione constantior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:10)
'Quum fueris felix, multos numerabis amicos, Tempora quum fuerint nubila, solus eris.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 5:1)
Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 6:1)
Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION