라틴어 문장 검색

" Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:28)
quantam perpetui doloris contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:6)
Qui frequenter illam beati Jheronimi querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:3)
Quales et Apostolus praevidens, Erunt, inquit, homines seipsos amantes (II Tim. III, 2), hoc est, in se potius quam in Deo sui amoris finem constituentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:23)
Quo enim fidei nostrae magis essent adversi, minus in laude ejus invenirentur suspecti, et probabilius in laude cujuslibet est testimonium inimici quam amici, sicut e converso in crimine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:13)
Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, sine pace, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. I, 5).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:17)
Attendite, fratres et verbosi amici, quantum ab invicem dissonent divinae et humanae traditiones, spirituales et animales philosophi sacrarum et saecularium litterarum disciplinae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:2)
Quales et Apostolus praevidens, Erunt, inquit, homines seipsos amantes (II Tim. III, 2), hoc est, in se potius quam in Deo sui amoris finem constituentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:5)
et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:2)
Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:2)
Et ut vera loquamur, nullus est qui possit singularis amantis enarrare timores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:8)
uterque namque timet amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat, quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi suos fructum sentiant [sibi] afferre labores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:11)
Timet etiam ne in aliquo offendat amantem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:13)
Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:1)
Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION