라틴어 문장 검색

nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 4:4)
quicquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 3:9)
bene mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies datus hodiest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 136)
neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 16:3)
tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 11:1)
ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 495)
docuerunt enim me periti homines, in his cum omnium peritissimus tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 5:2)
Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장3)
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 6:3)
sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:9)
in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 2:8)
ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:12)
pater Decimī, veteris amīcī tuī, nuper vēnit ad et ‘fīlius meus’ inquit ‘fīliam tuam adamāvit et amōre eius perit, ut dīcit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae10)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION