라틴어 문장 검색

Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)
Si nos a patriis proscriptas sedibus omni Destituis uoto, deserte uincimur, omne Perdimus officium nostrasque relinquimus artes".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:19)
Accedit Fauor in dotem, ne tanta priorum Munera perfecte perdant preconia laudis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:10)
ne mens sic omnibus assit Quod nulli, sic cuncta probet quod singula perdat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:9)
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
Sed uultus ueteres retinens primamque figuram, Claua uicem gerit armorum, sed quod minus arma Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:2)
Debilitas perdit uires belloque recedens Languescit Morbus, Langor fit morbidus, heret Lapsus, labuntur Deffectus, Tedia languent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:21)
Iam Dolor ipse dolet, perdens fomenta doloris, Deprimitur Pressura, cadunt Lamenta, Ruine Depereunt omnisque perit uiolencia Luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:4)
Fax ignita cadit, expirat in aere, uires Amittit, dum nulla manent fomenta caloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:5)
Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
Languet fraude fides, fraus quoque fraudem [0461A] Fallit fraude, dolo sic dolus instat, Mores moris egent moribus orbi, Leges lege carent, jusque tenoris Perdunt jura sui;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:4)
famam fugiendo consequitur, quam perdet insequendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:39)
Sed minime alimenta in locis desertis reperire aut investigare potuerunt, nimiam ibi tolerantes penuriam, quia plaustra et currus, frumentum, hordeum, carnesque ferentes ad edendum, supra duo millia amiserant, neminem videntem aut aliquid offerentem invenientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:16)
Qui ut misericorditer accipiat precatur, unde sustentationem vitae cum suis habeat, asserens quanta et quam innumerabilia bona ex imprudentia et rebellione suorum amiserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:4)
ubi amplior ira et dolor illi auctus est ex fama Alemannorum et invasione praesidii, quod amiserat, et strage ac ejectione virorum suorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION