라틴어 문장 검색

ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
Ideoque nos admonet Dominus a fonte sapientiae non recedere, pocula virtutis haurire;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:16)
Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:1)
Clausi sunt fontes aquarum, et cataractae coeli (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:2)
Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:6)
quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:27)
Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:18)
Si qui vero crediderunt, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi Evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:19)
Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:20)
Quem fontem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:21)
Quare idem Noe vineam primum plantaverit, id est, rem non necessariam, cum fontes ad potum sufficiant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 1:4)
Et ideo ad potum necessarium fontes et flumina convenit derivare, quae non utique manu hominis effecta, sed Domini Dei nostri jussu et operatione fluxerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:6)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)
in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus eisdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 9:2)
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION