라틴어 문장 검색

quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:18)
in vitro et patella fictili aurum come- ditur et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:4)
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit sicut in amplexu subito et miserabile longum;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI29)
"scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris, et quae pollicitus, fugientem saepe puellam amplexu rapui;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX33)
Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 41:1)
nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 21:2)
Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 71:1)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
quidve tripectora tergemini vis Geryonai et Diomedis equi spirantes naribus ignem Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter aureaque Hesperidum servans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:13)
Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne continet amplexu terram:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 12:1)
Ut hedera serpens vires arboreas necat, Ita me vetustas amplexu annorum enecat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:10)
In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:5)
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:2)
contra amoenam se et comem adpetentia vult videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:5)
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION