라틴어 문장 검색

- Ludovicus decimus sextus, Gallorum rex, Americanorum partes amplexus, eos militibus, navibus, et pecunia plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.56)
Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
Verum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliviscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:7)
"Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:25)
"Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:207)
Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:7)
omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:6)
Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:2)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:4)
quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:18)
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit sicut in amplexu subito et miserabile longum;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI29)
"scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris, et quae pollicitus, fugientem saepe puellam amplexu rapui;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX33)
Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 41:1)
nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION