라틴어 문장 검색

sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:3)
addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장6)
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장5)
' et ille multum tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se dicendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장10)
virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 1:3)
frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:1)
ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput ludibrio futurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장11)
ceterum ut largitionibus adfectae iam imperii opes sufficerent, amputari legionum auxiliorumque numeros iubet vetitis supplementis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장4)
aurem tribuni amputavit ac statim confossus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장20)
circumcidere genitalia in- stituerunt ut diversitate noscantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장6)
saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 1:2)
nam et nummulario non ex fide uersanti pecunias manus amputauit mensaeque eius adfixit, et tutorem, quod pupillum, cui substitutus heres erat, ueneno necasset, cruce adfecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:2)
Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:1)
nonnullis et manus amputauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 5:2)
At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION