라틴어 문장 검색

qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:4)
nam eo contactum animal confestim decidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:4)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam deducas ad aquam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 2:1)
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulneremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:1)
id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:2)
Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 1:4)
deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:2)
quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:2)
quo melius hoc favi succidentur,illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:7)
addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장6)
adnotatusque miles qui fascem lignorum gestabat ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis deciderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장8)
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장5)
' et ille multum tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se dicendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION