라틴어 문장 검색

sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, confiteor misero molle cor esse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 312)
vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:3)
Tum dea "venit" ait, formamque removit anilem Palladaque exhibuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:9)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
At longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:3)
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita complectens infirmis membra lacertis sensimus, inquit amas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:3)
Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:1)
Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natae dira in periuria linguae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:3)
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:9)
utero puer interceptus anili virgineum Dominum materno ex ore salutat, primus et infantem non natus nuntiat infans iam nostrum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3194)
sic coluber muliebre solum suspicit atque virum mulier.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum37)
quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex, qui regit invalidam propria de carne resectam particulam, qui vas tenerum dicione gubernat, solvitur in luxum?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 177)
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor mobilitate animi torsit muliebre retrorsus ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1200)
"seris novellum commenti genus, ut leves puellae lucos destituant, Iovem relinquant, damnes, si sapias, anile dogma."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.20)
"quod prospicis, hospes, non est inanis aut anilis fabula;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION