라틴어 문장 검색

lapides me hercule omnis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn- cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:5)
Hoc nos ab istis adulescentibus facere inviti et recusantes heri coacti sumus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:5)
ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 21:4)
volo enim se efferat in adulescente fecunditas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:3)
item volo esse in adulescente, unde aliquid amputem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:5)
Ex consentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim Crassus adulescens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 170:4)
Accedebat ut haec tu adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:1)
cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 68:2)
sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 95:2)
nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 229:4)
et, si quid necesse est - necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus - , id est reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis anteponendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:5)
et quoniam non ad veritatem solum, sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum esse duo genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:1)
Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:3)
Quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:3)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION