라틴어 문장 검색

Qui vult regi esse familiaris, debet videre omni visu mentis quod, cum venerit ad regem, stare diu possit;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:13)
Nihil peius contingit homini quam diu regiservire et nihil boni adquirere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:25)
Hoc enim falsum probatur per hoc quod multi in astronomia filii Saturni esse dicuntur, qui diu supervivunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:2)
Et in animalibus aliis ab homine non haec ita regulariter observantur propter ignobilitatem suarum complexionum, sed alia diutius ut elephas, alia breviori tempore impraegnantur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:32)
Quid igitur tantopere vitam istam desideramus, in qua quanto diutius quis fuerit, tanto majore oneratur sarcina peccatorum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:1)
Nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:14)
Et ideo sepultura ejus ignorata non est, sed elevata, quam diutius creatura tenere non potuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:7)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:13)
Quomodo enim poterant diutius vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes, sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant, statimque esurientes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:12)
ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:12)
vel certe diutius poena producitur, cum etiam ad filium usque pertendit, et successoris afflictio in tempora multa profertur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:13)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Haecque non diu sunt perpetrata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:1)
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION