라틴어 문장 검색

nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:3)
namque alid ex alio clarescere corde videbant, artibus ad summum donec venere cacumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:7)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
Fortuna inmoderata in bono aeque atque in malo Si tibi erat libitum litterarum laudibus Floris cacumen nostrae famae frangere, Cur, cum vigebam membris praeviridantibus, Satisfacere populo et tali cum poteram viro, Non flexibilem me concurvasti ut carperes?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:6)
esse autem medium aethera Iovem, Iunonem vero imum aera cum terra, et Minervam summum aetheris cacumen:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:2)
Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 13:1)
Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 3:3)
Homerus significationem cacuminis ita ponit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 4:1)
Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 6:1)
Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Virgilius non de summo monte sed de oppido loquitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 9:1)
et ostendens confectas flamma Latinas Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit, Thebanos imitata rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:17)
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
curvoque soli cessantis aratro Agricolae raptis annum flevere iuvencis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:28)
Hoc solum fluctu terras mergente cacumen Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:2)
Nec duxit recto tenuata cacumina cornu, Ventorumque nota rubuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION