라틴어 문장 검색

sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)
tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장5)
nam Drusus, quamquam arduum sit eodem loci potentiam et concordiam esse, aequus adulescentibus aut certe non adversus habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장3)
primas dominandi spes in arduo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장4)
simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)
vescebantur in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter Fundanos montis nativo in specu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장2)
id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장6)
nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장4)
quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장3)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
et ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum adversus insidias intentae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장5)
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장8)
multa experiendo confieri quae segnibus ardua videantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION