라틴어 문장 검색

Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 1:1)
praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:2)
Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:1)
Sed haec in plano.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:6)
nam semper in plano effosa et regestahumus tumidior est quam gradus soli crudi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:2)
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:1)
Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 2:1)
Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:3)
Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:5)
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:1)
pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:4)
Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:3)
Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:3)
Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:2)
alterum prima fronte planum et acutissimum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION