라틴어 문장 검색

Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:9)
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 23:1)
partium distributio saepe est infinitior, tam- quam rivorum a fonte diductio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:6)
29.... There are three columns in the page ... The margins have been cut so that two letters have frequently been lost.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말296)
lābuntur altīs interim rīvīs aquae, querentur in silvīs avēs, fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus, somnōs quod invītet levēs.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit16)
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:1)
87 P.L.M. Illic alternis depugnat pontus et aer, hic rivo tenui pervia ridet humus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:1)
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant Siti compulsi;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.1)
Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:2)
An latentibus venis certa mensura, quae dum colligit quod exhauserat, minor rivus et pigrior;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 9:1)
Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:2)
aestate summittitur immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:2)
per totum hippodromum inducti strepunt rivi, et qua manus duxit sequuntur:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:4)
Praeterea per id spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt rivi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION