라틴어 문장 검색

et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 150:1)
Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:2)
" Vicere Siculi iuvenes :
(세네카, 행복론, Liber III 169:4)
Quis Siculos iuvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Aetna immensam ignium vim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis ex medio parentibus incendio raptis ?
(세네카, 행복론, Liber VI 183:2)
subitum illo mare irrupit et Hesperium Siculo latus abscidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:5)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
prius extinguet ortus, referet occasus diem, pax ante fida nivibus et flammis erit et Scylla Siculum iunget Ausonio latus, priusque multo vicibus alternis fugax Euripus unda stabit Euboica piger.
(세네카, Hercules Furens 5:26)
Qua spe praecipites actus ad inferos, audax ire vias inremeabiles, vidisti Siculae regna Proserpinae?
(세네카, Hercules Furens 8:16)
si post feras, post bella, post Stygium canem haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus tangat Pelorus, una iam tellus erit;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:44)
me vel Siculis addite saxis, ubi fata gemam Thessala Siren, vel in Edonas tollite silvas qualis natum Daulias ales solet Ismaria flere sub umbra;
(세네카, Hercules Oetaeus 3:6)
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda, nulla non melior fera est.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:2)
vel si piget manusque detrectat nefas, emitte Siculo vertice ardentes, pater, Titanas in me, qui manu Pindon ferant aut Ossa qui me monte proiecto opprimat.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:12)
quid cum Siculi virgo Pelori, rabidos utero succincta canes, omnis pariter solvit hiatus?
(세네카, 메데아 6:13)
numquam meus cessabit in poenas furor crescetque semper, quae ferarum immanitas, quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens Titana tantis Aetna fervebit minis?
(세네카, 메데아 7:16)
pavere volucres et feras saevas diu tristes Philippi, hausit et Siculum mare classes virosque saepe cedentes suos.
(세네카, 옥타비아 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION