라틴어 문장 검색

Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum.
(카이사르, 아프리카 전기 73:6)
Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:2)
Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
(카이사르, 내란기, 1권 67:4)
Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장3)
Ecce argumenta, L. B., cur virum probum et strenuum B. G. Teubnerum adii eumque permovi, ut Celso locum concederet in corpore scriptorum classicorum cum graecorum tum latinorum, quod multis jam abhinc annis edere aggressus est.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.8)
critica) subjunxi indicem omnium locorum, quibus aliquid in contextu anno 1810 a Targa edito immutavi, additis argumentis quibus permotus ita agere decreverim.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.28)
Nec dubium quin hasce dictiones locutionesve avide capessiverit Celsus, quotiescumque vel res ipsas vel sua de hisce rebus cogitata accurate repraesentarent.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.80)
Proponam insuper locos nonnullos ubi vera graeca aliunde invecta esse vehementer suspicor, subjunctis argumentis cur ita sentiam.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.92)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)
Verum, ni fallor, nondum tam accurate excussi sunt codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).321)
maneant inmota precamur certaque perpetui sint argumenta pudoris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:50)
namque omnia luctus argumenta sui Titan signavit Olympo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:66)
Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:2)
Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 3:1)
Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quae vulgo nunc8 habentur feracissimae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION