-
Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti, lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello, nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors, adventant;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권48)
-
se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 327:1)
-
quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset - nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat - atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentes bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo ac deletes esse,
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 81:1)
-
a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis successu 'genus unde Latinum'. virum quem non dicit, sed circumstantiis ostendit Aeneam.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
-
discordia quippe cum fremeret, numquam Stilicho sic canduit ira, saepe lacessitus probris gladiisque petitus, ut bello furias ultum, quas pertulit, iret inlicito causamque daret civilibus armis:
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:37)
-
nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta frumentum et commeatus quamvis longo bello pares.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장9)
-
si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et opum vi constabilitas, ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:12)
-
horrida bella quae contra hospitem cognatumque suscepta sunt, ut Latinus dicturus est arma impia sumpsi promissam eripui.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 861)
-
primus init bellum non mirum si sacrilegus et contemptor deorum contra piam gentem prior arma corripuit.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6471)
-
Proximus Ausonias iniusti miles Amuli rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque Palilibus urbis moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa dignam animam poena congestis exuit armis.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 90:1)
-
"Graditur bellum ad crudele Camilla, O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:2)
-
Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 9:1)
-
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:2)
-
dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent Agedum efferatas rabida voces amove et disce regum imperia ab Alcide pati ego rapta quamvis sceptra victrici geram dextra regamque cuncta sine legum metu quas arma vincunt, pauca pro causa loquar nostra, cruento cecidit in bello pater?
- (세네카, Hercules Furens 5:41)
-
Bolanus iter praenosse timendum, Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris, metiri Bolanus agros, aperire malignas torrentum nemorumque moras tantamque verendi mentem implere ducis iussisque ingentibus unus sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus, ille secundus apex bellorum et proxima cassis, sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent arma Cleonaeusque acies impelleret arcus, pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii14)