라틴어 문장 검색

nam 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentius limis oculis dicit, id est obliquis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12011)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:3)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION