라틴어 문장 검색

" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장14)
Qui aedificat in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 9장6)
Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?".
(불가타 성경, 미카서, 6장7)
Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장16)
Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장37)
et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium ". Et abiit Iudas obviam illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장39)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: " Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장40)
Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장37)
et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장5)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장6)
Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장21)
Harum in extremo margine P graecum, in supremo uero Q legebatur intextum atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:6)
Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:6)
Magnam autem moram et difficultatem ascensum in navis habere, praesertim ex scaphis;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:8)
Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu.
(카이사르, 내란기, 2권 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION