라틴어 문장 검색

iam Cadmeis incluta Bacchis aspersa die dumeta rubent Phoebique fugit reditura soror.
(세네카, Hercules Furens 2:5)
Egone ut parentis sanguine aspersam manum fratrumque gemina caede contingam?
(세네카, Hercules Furens 5:25)
abiectus horret villus et perdit comam tepefactus astris vix quoque est.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:10)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
tuli paterno sanguine aspersas manus
(세네카, Phoenissae 272:1)
violate caede neve furiali malo aspergite aras.
(세네카, Thyestes 97:1)
puerilis aras sanguis aspersit feri,
(세네카, Troades 1138:1)
Quid caede dira nobiles clari ducis aspergis umbras?
(세네카, Troades 268:1)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
' cui non his verbis aspergat tempora sudor?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a2)
nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, missile nunc disci pondus in orbe rotat, et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, sectatur patrios per iuga longa canes:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 142)
"namque ambiguo sub pectore pridem verso, quid imbelles thyrsos mercatus et aera urbibus in mediis Baccheaque terga mitrasque huc tuleris varioque aspersas nebridas auro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:18)
tenera matris cervice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis, illa refert vultu non aspernata rogari:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam49)
omnia questus, immitem Bromium, stagna invida et invida tela, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris18)
ast tamen illi membra negant, lassusque ferit praecordia sanguis, iam sublata manus cassos defertur in ictus, tardatique gradus, clipeum nec sustinet umbo mutatum spoliis, gelidus cadit imber anhelo pectore, tum crines ardentiaque ora cruentis roribus et taetra morientum aspargine manant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권274)

SEARCH

MENU NAVIGATION