라틴어 문장 검색

tenera matris cervice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis, illa refert vultu non aspernata rogari:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam49)
vix annus anhelat alter, et ingenti dives Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta novercae provocat et dignis invitat Pallada templis, iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae, nil his triste locis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis57)
"cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권11)
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet mirantes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권220)
Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra armiger alipedem prona cervice tenebat fatorum ignarum domini solumque frementem, quod vacet inque acies audentior ille pedestres, hunc aspernantem tumido nova pondera tergo - unam quippe manum domitis expertus ab annis - corripit adfaturque:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권99)
forsitan et comites non aspernabitur umbras Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권199)
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur, nec vulgare gemunt aspernanturque precari, et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae, primus amor niveis victorem cernere vectum quadriiugis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권261)
orant succedere muris dignarique domos, nec tecta hostilia victor aspernatus init;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권382)
Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat,2 per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 3:1)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
Romani veteres peregrinum regem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 180:2)
ad haec Tullus nuntiate, inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 230:1)
haud aspernatus Tullus tamen, si vana adferantur, in aciem educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 237:1)
id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION