라틴어 문장 검색

Si vero tertius angulus aspiciatur, qui ab viiij inchoans longitudinem latitudinemque tricenis altrinsecus numeris extendit, et hic cum prima latitudine et longitudine comparetur, triplex species multiplicitatis occurrit ita, ut ista comparatio per x litteram fiat, hique se numeri superabunt secundum paritatis factam naturaliter connexionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:2)
Et si quis subteriores aspiciat angulos, idem per omnes multiplicitatis species usque ad decuplum dispositissima ordinatione perveniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:6)
Quod si tertio ordini, quicunque sunt in quinto versu, compares superpartientis numeri species positas convenienter aspicies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eorum exemplis in superiori formula inveniendis. 1:4)
et ad eundem modum usque in finem descriptionis geminatis huiusmodi partibus, sicut ipsa quoque summarum comparatio geminata est, aequas partium progressiones aspicies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:7)
Si igitur in utrisque versibus primos aspicias, singulos quos invenis, quoniam tetragoni sunt, in inpari loco sunt constituti, quoniam primi sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:1)
Et si nonum locum rursus adspicias, tetragonos pernotabis cclvj et mmmmmmdlxj;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:5)
j ij iij iiij v vj vij viij viiij x. In hac enim naturalis numeri dispositione, si quis continuatim differentias terminorum curet aspicere, secundum arithmeticam medietatem aequa terminorum inter se discrepantia est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:3)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Aspice summi culmina caeli;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 3:1)
Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit, quin Varum interficeret;
(카이사르, 내란기, 2권 35:2)
ubi vix mortalis homo iam possit aspicere;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM222)
"Adspicis obscaenum facinus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:72)
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles, inque uno principes Latiumque et tota refulsit Roma viro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:140)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas imperio nexas imperioque vagas, dissona quam varios flectant ad murmura cursus et certas adeant voce regente vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION