라틴어 문장 검색

Deliberatum est tamen, id quoque lenius vindicari, quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati, amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius commissorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 2:1)
Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino (Severi successore) destinate certantibus, per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar, asserens pacatorum terras non debere calcari, ne (ut saepe contigit) per incivilitatem militis occurrentia vastitantis, abrupte foedera frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 7:2)
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:1)
Unde blanditiarum taetra commenta, palatina cohors exquisite confingens, immunem eum fore malorum communium asserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse, vocibus magnis exclamans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 16:1)
Qua iniquitate percitus qui audiebatur, Etsi me inquit despicit imperator, negotii tamen ea est , ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 4:1)
Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 4:1)
Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deinde ut sceleste factorum ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 13:1)
Ille enim perduellionum crebris verisque appetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium, mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 10:1)
Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 14:1)
Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 11:1)
Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 6:1)
Ex Aethiopicis imbribus, qui abundanter in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus asserunt alii praestitutis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 6:1)
Quod cum hi die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante, terrae sunt vindicata;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 11:1)
Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas implorare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 1:1)
Cumque eum profecturum deduceret promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex compellationibus et probris conceperat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos asserens postea non visurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION