라틴어 문장 검색

deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:7)
quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:6)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:3)
Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:1)
at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:8)
Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 2:1)
Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:2)
sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:2)
Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:1)
Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:4)
At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:1)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:2)
maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:2)
superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 4:6)
Atque satius est saepius circuire quam adstringi:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION