라틴어 문장 검색

Tandem inruptione hostium atrocibus undique nuntiis exterritus Caecinam ac Valentem expedire ad bellum iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장1)
per omnia Italiae municipia desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장4)
Legiones velut tabe infectae Aponium Saturninum Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exarserant, vulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장1)
proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장5)
initium atrocis in Caecinam sententiae a L. Vitellio factum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장2)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장8)
prohibiti per civitatem sermones, eoque plures ac, si liceret, vere narraturi, quia vetabantur, atrociora vulgaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장5)
atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장10)
denique nihil atrocius eventurum quam in quod sponte ruant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장12)
machinas etiam, insolitum sibi, ausi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장9)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
et vulgata captarum legionum fama cuncti qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo nimium fruebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장14)
haec vulgus, proceres atrociora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장11)
'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION