라틴어 문장 검색

sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 7:3)
Nam quid atrocius uno eius edicto, cum omnes qui in Asia forent Romanae civitatis homines interfici iussit?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 7:2)
mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 4:1)
Lamponius atque Telesinus, Samnitum duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 22:1)
Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 12:1)
at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 64:2)
Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Marte concursum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 75:1)
Revera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 1:2)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
cum Virgilius, inquit, Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum licenter induxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:2)
Sed Caesar, in omnia praeceps, Nil actum credens, cum quid superesset agendum, Instat atrox:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:17)
Immanis, violentus, atrox, nullaque ferarum Mitior in caedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:39)
Turpis ab inviso pendebat stiria naso, Cum flaret madida fauce December atrox:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII4)
atrox ivno quantum ad Venerem pertinet saeva, non quod ita de ea poeta iudicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6621)
et perseveravit in atroci imprecatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 264)

SEARCH

MENU NAVIGATION