라틴어 문장 검색

Ergo iunctura, clauis gumfisque ligate Partes effigiant currum qui luce decoris Preradians, facie propria demonstrat in ipso Diuinam sudasse manum superumque Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:2)
Nil terrestre gerens facie, nil ore caducum Insinuans, mortale nichil genitumque puelle Demonstrat facies, tantum celeste quod offert Forma puellaris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:3)
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Nec plura loquens, delegat in illum Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:5)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
Attendite qualiter in hoc mundo velut in nobili civitate, quaedam reipublicae majestas moderamine rato sancitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:41)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Attende, quomodo fere quaelibet juxta mei promulgationem edicti, prout ratio nativae conditionis expostulat, mei juris statuta persolvant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:6)
Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:49)
idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:6)
Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:15)
Qui ad ejus verba nequaquam attendit, eo quod injuste Christianis hanc arcem abstulisset, quondam ad civitatem Rohas non longe ante hoc tempus pertinentem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:4)
«Viri fratres, et filii dilectissimi, verba, quae ad vos refero, diligenter audite, et attendere vos non pigeat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:3)
Quod pius rex et omnis populus deplorantes, Deum coeli flebili voce invocant, ut, fontem misericordiae suae aperiens, apostaticis viris et stultis Sarracenis [0673C] demonstrare velit quod non recte agentes divinae majestati blasphemiam irrogare praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION