라틴어 문장 검색

Ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 55:1)
sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:2)
Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 312:1)
legati deinde regis intromissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 479:2)
Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 377:2)
summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 665:1)
ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:1)
inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:2)
ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 398:2)
item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 526:2)
intromissi deinde Thyrsis quidam et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 289:1)
censoribus deinde postulantibus ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur attribueretur, vectigal annuum decretum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 557:1)
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines quam quos cum militassent habuissent, attribuerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 346:2)
eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 375:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION