라틴어 문장 검색

quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad navis regreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장3)
Cartimandua Brigantibus imperitabat, pollens nobilitate;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장2)
tot milia armatorum, lecta equis virisque, si dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장3)
et terrore famaque aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam, certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장2)
et Flavianus exercitus immane quantum <aucto> animo exitium Valentis ut finem belli accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장5)
Eo successu studia populi aucta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장1)
nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장5)
auctus et Germanorum numerus, paulatimque adgregantibus se auxiliis acie certatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장3)
et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto pecuniam a Vitellio missam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장4)
aequatus inter duos beneficiorum numerus, et mixtis utriusque mandatis discordia quaesita auctaque pravo certamine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장5)
Civilis societate Agrippinensium auctus proximas civitates adfectare aut adversantibus bellum inferre statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장1)
inclutum in Creta Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento Iudaeos vocitari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장4)
nam pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnis alios hostile odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장3)
multitudine et armis Ioannes ac Simo, Eleazarus loco pollebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장11)
hostilia ab illo coepta, a me aucta erant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION