라틴어 문장 검색

si cunctatione deliqui, virtute corrigam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장8)
sed Partho ad exequendas obsidiones nulla comminus audacia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장6)
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장1)
sed extemporalis audaciae atque ipsius temeritatis vel praecipua iucunditas est;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 6:1)
illud ex libertate vitium, quod non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 3:2)
peditum velocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 3:5)
sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:2)
opportunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, ubi perniciosior sit quies quam temeritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장8)
trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장2)
nullus cunctationis locus est in eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장9)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)
Gallis cunctatio exempta est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장4)
aspernatus est omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장8)
mox vocata contione maiestatem urbis et consensum populi ac senatus pro se attollens, adversum Vitellianas partis modeste disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam increpans, nulla Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio, seu scriptor orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium abstinuit, quando, ut in consiliis militiae Suetonio Paulino et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galeri Trachali ingenio Othonem uti credebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장2)
ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum impeditas refugiendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION