라틴어 문장 검색

Dormitans uigilat et cessans cogitat ictus, Et metuens audet dextra notatque locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:40)
ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur.
(아풀레이우스, 변명 2:4)
quis enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem?
(아풀레이우스, 변명 5:4)
aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.
(아풀레이우스, 변명 10:22)
Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis sextantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes?
(아풀레이우스, 변명 17:9)
quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
(아풀레이우스, 변명 27:10)
), potius aliquid de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse.
(아풀레이우스, 변명 40:3)
possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere.
(아풀레이우스, 변명 42:3)
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare.
(아풀레이우스, 변명 43:13)
igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
(아풀레이우스, 변명 49:11)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia neglegit;
(아풀레이우스, 변명 61:17)
μηδει`σ οὖν δευτέρωσ ἱερα` καθιερούτω θεοῖσ2 - hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat priuatim constituere;
(아풀레이우스, 변명 63:8)
aduersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.
(아풀레이우스, 변명 69:8)
hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem?
(아풀레이우스, 변명 83:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION