라틴어 문장 검색

unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:1)
his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 16:1)
plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:4)
qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 53:1)
quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῆͺ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 189:2)
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 278:1)
causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:1)
declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 56:1)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:2)
qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:2)
Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae , tum ergo, cum una declamabamus, non eras natus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 182:2)
fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 199:6)
At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
at ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION