라틴어 문장 검색

rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 613:2)
sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 614:2)
isdem mandavit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 618:1)
pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis expectantibus magis quam adiuvantibus eventum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 227:1)
ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nanctus primum quo in statu reliquisset Hispaniam - et nuper inde venerat - exponit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 440:2)
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiae adsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 512:1)
huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 599:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:2)
frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:3)
ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 718:1)
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:2)
cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra duci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 115:2)
his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 314:1)
ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION