라틴어 문장 검색

ubi in angustiorem viam et parte altera subiectam iugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 352:1)
circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 90:2)
C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)
nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 83:1)
parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 109:1)
tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 165:1)
Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipiti festinus, avulsumque retectis costarum latebris praepunctionibus crebris ac si raptum equuleo aut saevis tortum ungulis iubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:9)
qui natam possis complexu avellere matris, complexu matris retinentem avellere natam et iuveni ardenti castam donare puellam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths27)
sed inter auguria etiam hoc habebatur, si avellentem facile sequerentur, adeo ut cum filio in Orodis bello sit Crassus occisus, qui iturus ad proelium avellere signa vix potuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 194)
Intromissis vero Christianis in civitatem et longa strage in palatio et urbe saevientibus spoliis atque divitiis Sarracenorum inhiantibus, Tankradus, qui festinus in primo urbis ingressu templum praecurrit, et avulsis seris intravit, pecuniam auri et argenti incomparabilem cum robore et ope [0549B] sui satellitii a muris deauratis in circuitu, columnis et pilariis avulsit, biduo in raptione hujus thesauri a Turcis oratorio decorando collati desudans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION