라틴어 문장 검색

si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 87:1)
ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 288:1)
plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 290:2)
noctibus quoque saepe incursu repentino in portis valloque trepidatum est, nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, compulsique intra vallum adempto rerum omnium usu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 493:1)
duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 220:1)
eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:2)
in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 223:1)
ea celerrima via mortis in tantae molis belua inventa erat, ubi regendi spem vicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis, tum illa praecipue pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 718:1)
ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 533:1)
vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus - ea levis armatura erat - complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 438:1)
et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 293:1)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 41:2)
Quo quidem agno sat scio magis curionem nusquam esse ullam beluam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 633)
Abi sis, belua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 167)

SEARCH

MENU NAVIGATION