라틴어 문장 검색

Et ut scias virginitatem esse naturae, nuptias post delictum:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:27)
Quare non habet domini de virginitate praeceptum?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:23)
Quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset virginitas imperata, nuptiae videbantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque vitam hominibus extorquere et id quodam more damnare, quod conditum est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:24)
Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:12)
Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:35)
Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:1)
At, si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de virginitate alios libellos et beati Cypriani volumen egregium et papae Damasi super hac re versu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:9)
virginitatem non efferimus, sed servamus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:2)
Memento mei, exemplum pudicitiae et virginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:4)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:1)
"quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:39)
Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:3)
"Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:9)
Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION