라틴어 문장 검색

Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, que ascendet de abysso, faciet aduersus eos bellum et uincet eos et occidet illos.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:33)
homo bestiae comparetur, non habens qui sibi collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:7)
Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:1)
Plaga certe dolosa, plaga serpentis et aspidis mortifera:
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:14)
"Si mordeat serpens in silentio", ait Salomon, "nihil eo minus habet, qui occulte detrahit" (Eccle.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:15)
Cesaris insultus, belli momenta, furorem Fortune casusque uices Antonius olim De facili posset uitasse, nec uxor, adoptans Mammis serpentes, colubros lactasset et ipsos Vberibus portans, portasset in ubere mortem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:9)
Hunc habitum, formam, speciem gestumque puella Pretaxata gerit, sed florem dextra resignat Ad presens aliisque uacat, serpensque sinistram Exit et ad maius urget manus utraque uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:29)
Haec hominem in bestiam degenerando transmutat, ista hominem in deum potentialiter transfigurat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:27)
Vides enim qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D] consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes, invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:7)
Similiter et rex per universum regnum acclamari praecepit, ut omnem copiam rerum necessariarum reperiret exercitus in pane, vino, frumento, hordeo, in bestiis agri et volatilibus coeli;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:3)
sed auxilio alterius militis perempta bestia vivus eripitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 7:3)
- Quomodo a serpentibus multi perierunt in regione Sidanis, et de amissione cujusdam Walteri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 79:2)
Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION