라틴어 문장 검색

Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset cum a Thracia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 199:1)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)
ἀνάλημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis ad brumam observatione inventa, e qua per rationes architectonicas circinique descriptiones est inventus effectus in mundo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장4)
ex eo a brevitate diurna bruma ac dies brumales appellantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장12)
nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 5:1)
Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 17:1)
Proscribit brumae solaris cereus umbram Cogens exsilium frigora cuncta pati Altis cum bruma latuit phantastica silvis, Quam silvae foliis fecerat umbra recens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:12)
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION