라틴어 문장 검색

ad uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia laudasse, sitique interim oborta bibisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:2)
ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 3:1)
' equo autem ex odore abiecti in uia cadaueris consternato, detecta facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:4)
tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 1:1)
utque campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:1)
quod cum fieret, euenit ut repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:5)
cadauer eius populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina uia funerauit, sed reliquias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 3:5)
Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 13:1)
Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 27:1)
Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 19:2)
nunc triste nefandae noctis opus, vidui nunc illa silentia tecti
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 419:1)
'has, precor, exuvias et opima cadavera' Nestor 'linquite' ait:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 155:1)
nam te non viduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat sertis ac Syrio fragrans olivo, pulvinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti argutatio inambulatioque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 64)
ut vidua in nudo vitis quac nascitur arvo nunquam se extollit, nunquam mitem educat unam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus iam iam contingit summum radice flagellum, hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuvenci;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths44)
facta est quasi vidua domina gentium".
(단테 알리기에리, Epistolae 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION