라틴어 문장 검색

Is autem morbus, qui in intestine pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:1)
non tamen nimium vehementer, ne torpeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:7)
interdum etiam torpet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:5)
notus ab inceptis ignobile reppulit horror vulgus et adductus sub verbere torpuit ensis."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:313)
miror cur, aliis qui pandere fata solebas, ad propriam cladem caeca Sibylla taces.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:23)
sed quam caecus inest vitiis amor!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:33)
illa natat rationis inops et caeca profundi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:248)
pro caeca futuri gaudia!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:310)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
dextra Ligures, Etruria laeva linquitur et caecis vitatur Corsica saxis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:335)
tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)
tristi morientia torpent membra fame, venasque sitis consumit apertas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete10)
qua frigoris arte torpuit et maduit prodigiosa silex?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)2)
sed turbidus ira Palleneus, oculis aversa tuentibus atrox, ingreditur caecasque manus in Pallada tendit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia66)
prima tibi procedat hiems non frigore torpens, non canas vestita nives, non aspera ventis, sed tepido calefacta Noto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:133)

SEARCH

MENU NAVIGATION