라틴어 문장 검색

Qui modo sublimes rerum flectebat habenas patricius, rursum verbera nota timet et solitos tardae passurus compedis orbes in dominos vanas luget abisse minas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:1)
unde tamen tanta sublimes mole redibant, ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:60)
attigit ut tandem caelum genibusque Tonantis procubuit, tales orditur maesta querellas:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:20)
Sublimi certe Curium canit ore vetustas, Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum, nec magis insignis Pauli Mariique triumphus, qui captos niveis reges egere quadrigis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:36)
Sublimis in Arcton prominet Hercyniae confinis Raetia silvae, quae se Danuvii iactat Rhenique parentem utraque Romuleo praetendens flumina regno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:120)
grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
defuncto genitore tuo sublimis adoptat te patruus magnique animo solacia luctus restituens propius quam si genuisset amavit defuncti fratris subolem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae57)
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit divi sidus avi, seu te properantibus astris cernere sol patiens caelum commune remisit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:105)
sufficeret sublime genus luxuque fluentem deside nobilitas posset te sola tueri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:121)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
sublime caput maestissima nubes asperat et dirae riget inclementia formae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:32)
Orphnaeus crudele micans Aethonque sagitta ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus armenti Ditisque nota signatus Alastor.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:156)
sed mihi virginitas pariter caelumque negatur, eripitur cum luce pudor, terrisque relictis servitum Stygio ducor captiva tyranno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:144)
regnatne maritus an caelum Titanes habent?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:101)
quam nuper sublimis eram quantisque procorum cingebar studiis!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:266)

SEARCH

MENU NAVIGATION